Pilotní projekt webových stránek UK. Vaše podněty a přípomínky zasílejte na adresu webmaster@cuni.cz, děkujeme.



Zakládací listina

Littera fundationis Universitatis Carolinae Pragensis. 7. Aprilis 1348 (latinský text)

český text



Karolus, Dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex. Ad perpetuam rei memoriam.


Inter desiderabilia cordis nostri et que cogitacioni regali iugiter occurrunt, animi precipua reddimur anxietate solliciti specialiter convertentes aciem mentis nostre, qualiter regnum nostrum Boemie, quod pre ceteris hereditariis, aut eufortune acquisicionis honoribus et possessionibus prerogativa mentis affeccione complectimur, cuius exaltacionem omni, qua possumus, diligencia procurantes, ipsius honori intendimus totis conatibus et saluti, sicut rerum victualium, ad dispensacionem divini nominis natura profluente tripudiat, sic ad nostre provisionis edictum prudentum virorum copia nostris artificialiter temporibus decoretur, ut fideles nostri regnicole, qui scienciarum fructus indesinenter esuriunt, per aliena mendicare suffragia non coacti paratam in regno sibi mensam propinacionis inveniant, et quos ingeniorum nativa subtilitas ad consilia reddit conspicuos, litterarum sciencia faciat eruditos, nec solum compellantur, aut supervacuum reputent ad investigandas gyrum terre sciencias circuire, naciones expetere peregrinas aut, ut ipsorum aviditatibus satisfiat, in alienis regionibus mendicare, sed gloriosum estiment extraneos alios ad suavitatem odoris et gratitudinis huiusmodi participium evocare.


Sane ut tam salubris et laudabilis animi pareat concepcio fructus dignos, regni ipsius fastigia tripudialibus novitatis volentes primiciis augmentari, in nostra Pragensi metropolitica et amenissima civitate, quam terrene fertilitatis fecunditas et plenitudine rerum amenitas localis reddunt utiliter tanto negocio congruentem, instituendum,ordinandum et de novo creandum consulta utique deliberacione previa duximus studium generale, in quo siquidem studio doctores, magistri et scolares erunt in qualibet facultate, quibus bona magnifica promittimus et eis, quos dignos viderimus, regalia donaria conferemus, omnes et singulos doctores, magistros et scolares in profectione et qualibet facultate ac undecunque venerint, veniendo, morando et redeundo sub nostre maiestatis speciali protectione et salva gardia retinentes, firmam singulis fiduciam oblaturi, quod privilegia, immunitates et libertates omnes, quibus tam in Parisiensi, quam Bononiensi studiis doctores et scolares auctoritate regia uti et gaudere sunt soliti, omnibus et singulis illuc accedere volentibus liberaliter impertimur et faciemus ab omnibus et singulis inviolabiliter observari.


In quorum omnium testimonium et ad certitudinem pleniorem presentes fieri iussimus et nostre maiestatis sigilli appensione muniri.


Datum Prage anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo octavo, indictione prima, septimo Idus Aprilis, regnorum nostrorum anno secundo.



Littera fundationis Universitatis Carolinae Pragensis



Poslední změna: 24. červen 2014 14:09
Váš názor
Kontakty

Univerzita Karlova v Praze

Ovocný trh 3–5

Praha 1, 116 36

Česká republika


Identifikátor datové schránky: piyj9b4

IČ: 00216208 

DIČ: CZ00216208



Jak k nám